Magna Pyramis Gizensis, etiam Pyramis Khufu et Pyramis Cheopis appellata, est veterrima et maxima ex tribus pyramidibus in Necropole Gizensi, ad locum nunc prope El Giza Aegypti situm. Aedificium est antiquissmum ex septem miraculis mundi antiqui, et solum plerumque exstans. Aegyptologi credunt pyramidem ut sepulcrum Cheopis, pharaonis Domus Quartae Aegypti antiquae, per 10 ad 20 annos aedificatam, circa 2560 a.C.n. confectam esse. Pyramis, olim 146.5 metra alta, plus quam 3800 annorum fuit altissima structura ab hominibus facta. Magna Pyramis primum ab albis lapidibus continentibus texta est, quae levem superficiem exteriorem effecerunt. Quod hodie videtur est nucleare aedificii fundamentum, sed nonnulli lapides continentes circa basin iam observari possunt. Fuerunt variae doctrinae scientificae rationum Magnae Pyramidis constructae.
| ' plura habent quae ad ' spectant. |