Necropolis Gizensis est necropolis perantiqua in monte plano apud urbem Aegyptiam Gizam in margine Desertorum Libycorum sita. Maxima et illustrissima eius monumenta sunt tres pyramides magnae Cheopis, Chephrenis Mycerinique, et Sphinx, magna leonis effigies cum capite Chephrenis.