Moles Hooverana, olim Moles Boulderana appellata, est moles arcuata et gravitationalis in Valle Atra Colorati Fluminis, secundum fines civitatum Arizonae et Nivatae sita. Ex concreto constructa est ab anno 1931 ad 1936 per Magnam Depressionem Oeconomicam et dicata est die 30 Septembris 1935 a Praeside Franklinio D. Roosevelt. Constructio fuit eventus nisus magni, qui milia opificum et operariorum poposcit, ac morte hominum plus quam centum constitit. Moles ex Praeside Herberto Hoover in controversia appellata est.
Ex circa 1900, Valles Atra et Valles Boulderana propinqua
investigatae erant ob earum facultatem molis sustinendae quae
diluvia contineret, aquam irrigationis praeberet, et energiam
hydroelectricam generaret. Tandem anno 1928, Congressus propositum
sanxit. Licitatio selecta a consortio Six Companies, Inc. appellato
relata est, quod molem construere coepit anno 1931 ineunte.
Structura concreta talis magnitudinis numquam exstructa erat,
nonnullaeque ex technicis rationibus nondum probabantur. Torridum
aestatis caelum et inopia amoenitatum et commodorum prope locum
etiam difficultates erant. Nihilominus, Six Companies molem
reipublicae foederali die 1 Martii 1936 tradidit, plus quam duos
annos ante tempus.
Moles Hooverana Lacum Mead imponit, maximum lacum artificiosum
in Civitatibus Foederatis per volumen patens. Moles prope Urbem
Boulderanam Nivatae sita est, municipium primum pro operariis
propositi constructionis creatum, circa 30 miliae passuum ad
meridiorientem Camporum Nivatae situm. Electricae molis generatores
energiam utilitatibus publicae et privatae in Nivata, Arizona, et
California praebent. Moles Hooverana est maior illecebra
periegesis, quam paene millio hominum quotannis visunt. Strata
autocinetica 93, magno in usu, iugum molis peragrabat usque ad
Octobrem 2010, cum Circuitus Molis Hooveranae se panderet.
Bibliographia
- Bartojay, Katie, et Joy Westin. 1020. Long-Term Properties of
Hoover Dam Mass Concrete. In Hoover Dam 75th Anniversary History
Symposium, ed. Richard L. Wiltshire, David R. Gilbert, et Jerry
R. Rogers, 74–84. Campis: American Society of Civil Engineers. ISBN
9780784411414.
- Bureau of Reclamation. 2006. Reclamation: Managing Water in
the West: Hoover Dam. US Department of the Interior.
- Cohn, Jeffrey. 2001. Resurrecting the Dammed: A Look at
Colorado River Restoration. BioScience 51(12):998–1003.
doi:10.1641/0006-3568(2001)051[0998:RTDALA]2.0.CO;2 (situs
venalis).
- Dunar, Andrew J., et Dennis McBride. 1993, 2001. Building
Hoover Dam: An Oral History of the Great Depression. Reno
Nivatae: University of Nevada Press. ISBN 9780874174892.
- Fiedler, William R.2010. Performance of Spillway Structures
Using Hoover Dam Spillways as a Benchmark. In Hoover Dam 75th
Anniversary History Symposium, ed. Richard L. Wiltshire, David
R. Gilbert, et Jerry R. Rogers, 267–287. Campis: American Society
of Civil Engineers. ISBN 9780784411414.
- Glenn, Edward P., Christopher Lee, Richard Felger, et Scott
Zengel. 1996. Effects of Water Management on the Wetlands of the
Colorado River Delta, Mexico. Conservation Biology
10(4):1175–1186. doi:10.1046/j.1523-1739.1996.10041175.x. JSTOR
2387153 (situs venalis).
- Hiltzik, Michael A. 2010. Colossus: Hoover Dam and the
Making of the American Century. Novi Eboraci: Free Press. ISBN
9781416532163.
- Minckley, W. L., Paul C. Marsh, James E. Deacon, Thomas E.
Dowling, Philip W. Hedrick, William J. Matthews, et Gordon Mueller.
2003. A Conservation Plan for Native Fishes of the Lower Colorado
River. BioScience 53(3):219–234. ISSN 00063568.
doi:10.1641/0006-3568(2003)053[0219:ACPFNF]2.0.CO;2 [situs
venalis].
- Rodriguez, C. A., K. W. Flessa, M. S. Téllez-Duarte, D. L.
Dettman, et G. A. Ávila-Serrano. 2001. Macrofaunal and isotopic
estimates of the former extent of the Colorado River estuary, upper
Gulf of California, México. Journal of Arid Environments
49:183–193. doi:10.1006/jare.2001.0845.
PDF.
- Rogers, J. David. 2005. Hoover Dam: Grout Curtain Failure
and Lessons Learned in Site Characterization.
PDF, 22 Septembris.
- Rogers, J. David. 2010. Hoover Dam: Evolution of the Dam's
Design. In Hoover Dam 75th Anniversary History Symposium,
ed. Richard L. Wiltshire, David R. Gilbert, et Jerry R. Rogers,
85–123. Campis: American Society of Civil Engineers. ISBN
9780784411414.
- Schmidt, John C., Robert H. Webb, Richard A. Valdez, G. Richard
Marzolf, et Lawrence E. Stevens. 1998. Science and Values in River
Restoration in the Grand Canyon. BioScience 48(9):735–774.
doi:10.2307/1313336. JSTOR 1313336.
- Stevens, Joseph E. 1988. Hoover Dam: An American
Adventure. Normanniae: University of Oklahoma Press. ISBN
9780806122830.
- The Story of the Hoover Dam. 2006. Campis: Nevada
Publications, Inc. 9780913814796.
- True, Jere, et Victoria Tupper Kirby. 2009. Allen Tupper
True: An American Artist. Franciscopoli: Canyon Leap. ISBN
9780981723815.
Nexus
externi
|
' plura habent quae ad '
spectant. |