Pyramides Guimarenses est locus archaeologicus in Guimaro (Hispanice Güímar) vico, in ora orientali Nivariae, in Insulis Fortunatis Hispaniae. Sex pyramides gradatas oblongas comprehendunt, quae similes pyramidibus Mexicanis sunt. Archaeologi putant pyramides saeculo XIX aedificatas esse.