Papia (olim Ticinum) (Italiane: Pavia) est urbs Langobardiana in Italia, caput regnum Langobardorum ab anno 572, qui dederunt nomen Papiae urbi a Romanis fundata et Ticinum nuncupata.
Papia sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Papiensis est.
Ibi sepulti sunt, in Ecclesia Sancti Petri in Caelo Aureo, Sanctus Augustinus Hipponensis et Boethius.
Romani fundaverunt urbem Ticinum, quam Langobardi anno 572 ceperunt. Papia fuit caput Langobardorum regni. Anno 773, petivit Papa Hadrianus I auxilium Caroli Magni contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt; Carolus Desiderium, regem Langobardorum, profligavit et Papiam caput eius regni post diuturnam obsidionem cepit.
Papiae sunt coronati reges Italiae. Ecclesiae antiquae Sancti Michaelis Maioris et Sancti Petri in Caelo Aureo exstructae sunt sub Langobardis.
Papia fuit focus studiorum ab anno 825, specialiter in scientiis iuridicis (schola a Lanfranco condita est anno 1089). Universitas studiorum Papiae condita est anno 1361. Ibi, in bibliotheca, sunt cineres Christophori Columbi, alumnus eiusdem universitatis.
Papia statio in via Francigena fuit, quae in Aevo Medio peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Papia, cum nomine Pamphica, statio XLI fuit.
Anno 1360, incorporata est Ducatui Mediolanensi.
Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus imperator ibi vicit Franciscum Primum rex Francorum.
Saeculis 18 et 19 ineuntibus fuit Papia sub Hispaniorum, Francorum, Austriacorum dominatione. Anno 1859, incorporata est Regno Sardiniorum, futuro Regno Italiae.
Papiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos: