Pantheon est clarissimum aedificium quod Romae remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa primo anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Usque ad saeculum vigesimum Pantheonis fornex fuit convexum aedificatum maximum.
]]
Primum ad omnes deos consecratum, Imperator Byzantinus Phocas I aedificium Papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine Santa Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium quoque sicut sepulchrum adhibebatur, ubi pictores Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci, compositor Archangelus Corelli, et architectus Balthazar Peruzzi sepulti sunt.
Pronaos est vestibulum ante portas Pantheonis. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithicis ex granito Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:
significans Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.
Cella est rotunda templi, ubi deos aderat, et ritus facti sunt. Solum marmoreum est, cum plurimis marmoribus colorum.
Convexum est tectura Pantheonis. Factum est e opere caementicio. Oculum in culmine est vacuum spatium, ita solis lux in templum perveniat.