Magna Curalii Obex est maximum orbis terrarum systema scopulorum curalii, quod in plus quam 2900 scopulorum singulorum et in circa nongentis insulis quae trans plus quam 2600 chiliometrorum (1600 milium) et aream circa 344 400 chiliometrorum quadratorum patet. Obex in Mari Curalii litori Terrae Reginae in Australia boreoorientali obiecta est.
Magna Curalii Obex ex spatio videtur potest, maxima orbis
terrarum structura ab organismis vivis effecta. Haec structura
scopuli in billionibus minusculorum organismorum, polypodorum
curalii appellatorum, consisit. Magna vitae diversitatem sustinet,
et UNESCO Situs Hereditatis Mundi anno 1981 electa est. CNN,
canalis televisificus, eam unum ex Septem Naturalibus Mundi
Miraculis appellavit. Queensland National Trust eam icon civitatis
Terrae Reginae nominavit.
Magna scopuli pars a Vivario Marino Magnae Curalii Obicis
protegitur, quod effectum usus humani inhibet, sicut piscatus et
periegesis. Inter alias circumiectus res quae scopulum eiusque
oecosystema premunt sunt surface runoff, mutatio climatis
cum ampla curalii dealbificatione, et cyclica numeri
Acanthasterorum planci incrementa.
Magna Curalii Obex, diu a populis Aboriginalibus Australianis et
Insulanis Freti Torresiani usurpata, est magna culturarum et
studiosi rerum divinarum animi incolarum regionis pars. Scopulus
est locus peregrinatoribus gratissimus, praecipue in regionibus
Insularum Whitsunday et Cairns. Periegesis magni momenti in
oeconomia regionis est, quae circa $1 billionem per annum
reddit.
Geologia
et geographia
Magna Curalii Obex est distincta Cordillerae Australianae
Orientalis proprietas, minores Insulas Murray comprehendens. Patet
a Freto Torresiani (inter Caionem Bramble, eius
septentrionalissimam insulam, et australe Papuae
Novae Guineae litus) ad septentriones, usque ad transitum
nominis expers inter Insulam Dominae Elliot (eius insulam
australissimam) et Insulam Fraser ad australem. Insula Dominae
Elliot per spatium geodesicum situs est 1915 chiliometra ad
meridio-orientalem Caionis Bramble.
Vide
etiam
- Insulae in Magna Curalii Obice
- Curalium hermatypicum
Bibliographia
- Bell, Peter. 1998. AIMS: The First Twenty-Five Years.
Townsville: Australian Institute of Marine Science. ISBN
978-0-642-32212-8.
- Bowen, James, et Margarita Bowen. 2002. The Great Barrier
Reef: History, Science, Heritage. Cantabrigiae: Cambridge
University Press. ISBN 0-521-82430-3.
- Coleman, Neville. 1997. Tauchen und Reisen: Great Barrier
Reef, Australien. Delius Klasing. ISBN 3-7688-1062-3.
- Done, T. J. 1982. Patterns in the Distribution of Coral
Communities across the Central Great Barrier Reef. Coral
Reefs 1(2):95–107. doi 10.1007/BF00301691.
- Doubilet, David. 2002. Great Barrier Reef. Hamburgi:
National Geographic. ISBN 3-934385-83-4/
- Great Barrier Reef Marine Park Authority.
Research Publications.
- Hopley, David, Scott G, Smithers, et Kevin E. Parnell. 2007.
The Geomorphology of the Great Barrier Reef: Development,
Diversity, and Change. Cantabrigiae: Cambridge University
Press. ISBN 0-521-85302-8.
- Hutchings, Pat, Mike Kingsford, et Ove Hoegh-Guldberg. 2008.
The Great Barrier Reef: Biology, Environment and Management.
CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-09557-1.
- Lucas, P. H. C., et al. 1997. The Outstanding Universal
Value of the Great Barrier Reef World Heritage Area. Great
Barrier Reef Marine Park Authority. ISBN 0-642-23028-5.
- Mather, P., et I. Bennett, eds. 1993. A Coral Reef Handbook:
A Guide to the Geology, Flora and Fauna of the Great Barrier
Reef. Ed. 3a. Chipping North: Surrey Beatty & Sons Pty Ltd.
ISBN 0-949324-47-7.
- Rinaldi, Roberto. 1999. The Great Barrier Reef Dive
Guide. Abbeville Press. ISBN 0-7892-0456-8. EAN
9780789204561.
- Rinaldi, Roberto, ed. 2001. Australien: Enzyklopädie der
Unterwasserwelt. ISBN 3-86132-222-6.
- Smithers, Scott G., et Kevin E. Parnell. 2007. The
Geomorphology of the Great Barrier Reef: Development, Diversity,
and Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN
978-0-521-85302-6. LCCN 2007279540.
- Zell, Len. Diving & Snorkeling Australia's Great Barrier
Reef. Lonely Planet Verlag.
Nexus
externi
|
' plura habent quae ad '
spectant. |