Lindenhof (scilicet Latine Tiliarum curtis) est Turici praesens regio urbana, antiquissima (nam ibi sepulchrum Romanum inventum est) et minoris quod ad superficiem pertinet triginta quattuor urbis regionum. Huic regioni, quae una cum regionibus City, Rathaus et Hochschulen antiquae mediae urbis Turicensis (circulus primus) pars est, 950 incolarum (anno 2005) sunt.