Kilimandiarus mons cum tribus conis vulcanicis (Kibo, Mawenzi, Shira), est compositus mons ignifer quietus in Tanzania septentrio-orientali et mons altissimus in Africa, apud Apicem Uhuru 5895 m altus. Kilimandiarus est unus ex altissimis mundi montibus singularibus (Anglice: freestanding), ad 4600 m supra basin altus.
Origo significatioque nominis sunt incertae. Nomen putatur coniunctio vocum Suahiliensis kilima 'mons' et Kichagga njaro 'album'; ergo nomen erit 'Mons Albus'. Nomen additum kibo in Kichagga 'maculatus' significat, et ad saxa super nives visa spectat. Vox Swahili uhuru 'libertas' est nomen monti datum ut memoretur libertas Tanzaniae, a Britanniarum Regno anno 1961 recepta.
Insula caelestis (Anglice: sky island), Kilimandiarus unicas habet herbas, sicut Dendroseneciones terrarum graminearum et alias plantas similes, quarum omnes se ad vitam in circumiectibus alpinis adaptant.
Monti est magna generum silvarum varietas trans regionem 3000 metrorum altam, quae plus quam 1200 species plantarum vascularium sustinet. Ocotea, silva montana, in meridionali clive humido, et silvae Cassipourearum et Juniperorum in septentrionali clive sicco habitant. Silvae ericaceae subalpinae circa 4100 metrorum altae sunt altissimae nubium silvae in Africa.
Contra autem hanc biodiversitatem, endemismus est minimus. Elephantes et Synceri caffer silvis Sinarundinariae alpinae favent. Haec megaherbivora montis septentrionales habitant clivos.
' plura habent quae ad ' spectant. |