Herodes Atticus (Graece Ἡρώδης ὁ Ἀττικός; Latine etiam Lucius Vibullius Hipparchus Tiberius Claudius Atticus Herodes Marathonius; natus circa annum 101; mortuus anno 177) fuit rhetor Graecus et senator Romanus. Etiam philosophiae studebat.
Filius Tiberii Claudii Attici Herodis senatoris et consulis suffecti erat. Uxor eius Regilla erat, ex quo quattuor liberos habuit, quorum solus Tiberius Claudius Marcus Appius Atilius Bradua Regillus Atticus patri superfuit.
Praeter compluros magistratus patriae Athenarum et Romae honores adeptus est: Erat quaestor candidatus principis anno 129, tum tribunus plebis et praetor (133), anno 134 legatus ad componendam urbes Asiae et proconsul eius provinciae 134/135 erat et tandem anno 143 consul ordinarius. Propter iurgia cum aliquibus magistratibus anno 174 ab Antonino Pio relegatus, sed anno sequenti Marco Aurelio auctore revocatus est.
Herodes Atticus divitissimus civis Athenarum patriam multis et pulcherrimis aedificiis ornavit, ut stadia Athenis et Delphis, Nymphaeum in Olympia, Odea Athenis et multa alia.
Herodes Atticus eruditissimus et humanissimus homo erat, quem Antoninus Pius magistrum filiis suis Marco Aurelio et Lucio Vero dedit.