Ecclesia Sancti Martini, Cantuariae parum praeter mediam urbem sita, est primum templum Christianum in Anglia conditum, veterrima ecclesia paroechialis in usu continuo, et veterrimum templum Christianum in omni mundo Anglico superstes, unde cum Ecclesia Cathedrali Cantuariensi et Abbatia Sancti Augustini, unus ex principalibus sitibus hereditatis mundi agnoscitur. Ex 1668, ecclesia est pars beneficii Martini et Pauli, sanctorum Cantuariensium. Ambae ecclesiae sacris hebdomadalibus adhibentur. Rector paroechialis hoc tempore est Reverendus Canon Noelle Hall.
Ecclesia Sancti Martini privata Reginae Berthae Cantuariae cappella saeculo sexto fuerat antequam Augustinus Roma advenit. Regina Bertha fuit principissa Francica Christiana, quae in Angliam cum Leudardo episcopo et eius cappellano advenerat. Rex Ethelbertus, maritus paganus, sivit ut ea suam religionem exerceret per exstans templum circa annum 580 reficiendum, quod Beda Venerabilis dicit in usu aevo Romano exeunte fuisse, sed desuetum erat. Ut Beda subtiliter enumerat, hoc templum Martino Sancto Turonensi dicatum fuerat, ex urbe prope locum ubi Bertha orta est.
Augustinus nuper advectus templum Sancti Martini pro praesidio eius missionis adhibebat, quod statim anno 597 amplificavit, et hic Ethelbertus mox baptizatus est. Ecclesia autem Cathedrali Cantuariensi et Abbatia Sancti Augustini constitutis, Ecclesia Sancti Martini auctoritatem amisit, sed primatum et momentum historicum retinet.
Mox ante 1844, acervus nummorum aureorum, fortasse ex saeculo sexto exeunte, in area ecclesiae inventus est, ex quibus unus est nomisma Leudardianum, quod imaginem personae diademati fert, cum legendo Leudardum attingente.
Inventa loci monstrant Christianitatem in hac urbis regione illo tempore viguisse, et aedificium multa spolia (latera vel lapides Romana reposita), cum integris parietum laminarum fictilium Romanarum sectionibus. In intima templi parte, latericiae sepulcri Romani reliquiae in structuram adiectae sunt. Nonnullae parietis partes aperte veterrimae sunt, et ostium capite quadrato in presbyterio aditus templi Berthae fortasse fuit, cum aliae parietis partes ex tempore post missionem Gregorianam saeculis septimo vel octavo superstitant, plurima navis non exclusa. Apsis olim in parte orientali amota est. Turris modo Perpendiculari multo serius aedificata est. Templum est Britannicum gradus primi aedificium perscriptum.
Area ecclesia sepulcra multarum familiarum loci et hominum notissimorum continet, inter quos Thomas Sidney Cooper (artifex) et Maria Tourtel, Rupert Bear creatrix.
Musica ecclesiae traditio ex monachis Augustini ad hoc tempus persistit. Director chori paroechialis est Dom del Nevo.
|
' plura habent quae ad ' spectant. |