Cratum aut apud rerum gestarum scriptores Crach (Francogallice olim Le Crac de l'Ospital, tempore nostro Krak des Chevaliers; Arabice قلعة الحصن Qalʿat al-Ḥuṣn) est castellum mediaevale in Syria.
Ab anno 2006 inter UNESCO Mundi Hereditas numeratur.
Aedes nunc bello civile in Syria devastata est.
Montem qui super planitiem Akkar et viam ad litorem maris et urbem Tarabulum iacet anno 1031 Amiralis urbis Homs fortificavit. Vetus nomen loci Castrum Kurdorum fuit.
1099 equites occidentales Prima expeditione sacra castellum coeperunt. Ab anno 1110 arx Comitatus Tripolitani fuit, sed 1142 comes Tripolitanus eam Ordine Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani dedit qui post duo terrae motus 1170 integraliter novum magnum fortificationis opus efficit.
Arx nova turrim, capellam, portam magnam, salam fortem moeniaque et ingentem bastionem post annum 1200 constructam continet. Baibars Sultanus Aegypti Syriaeque anno 1271 castrum exercitu Mamelucano expugnare iussit.
1927 ad 1947 Francia a Confoederatione Nationum Syriam protegit et castellum Cratum servavit.
' plura habent quae ad ' spectant. |