Arx regia Carlsteinensis, Carlsteina sive Carlstein (Bohemice Karlštejn, Theodisce Karlstein) est arx medii aevi in Bohemia (Cechia) sita, ab imperatore Carolo IV fundata pro conservatione insignium Sacri Romani Imperii.
Die 10 Iunii 1348 posuit Pragensis archiepiscopus Arnestus fundamentum sive primarium lapidem arcis Carlsteinensis.
Mense Februario anni 1365 consecravit Pragensis archiepiscopus Ioannes Ocellus in magna turri Capellam sanctae Crucis, cuius parietes imperator Carolus IV auro puro et gemmis preciosis circumdedit, ornavit picturis multum preciosis et decoravit illam reliquiis sanctorum, quia in eadem conservabat insignia imperialia et tocius regni sui thesaurum.
Arx habet duae magnae turres. Turris minor Turris Mariana appellatur, altissima turris simplice Turris Magna nominatur. In Magna turri capella sanctae Crucis est, ubi multae praeclarae imagines sanctorum sunt a Magistro Theodorico pictae. In Mariana turri ecclesia B. Virginis Assumptae et capella sanctae Catharinae est. In arce palatium imperiale est. Infimum arcis locum occupat fons, ob suam profunditatem memoratu dignus, quia circa 80 metra profundus est.
' plura habent quae ad ' spectant. |