Aedificium Civitatis Imperialis (Anglice: Empire State Building) est aedificium artis "deco," centum duo tabulata habens, Novi Eboraci in urbe apud decussationem Quinti Xysti (Fifth Avenue) et Viae Tricesimae Quartae Occidentalis (West 34th Street). Nomen deducitur de nomine Novi Eboraci civitatis per ludibrium dato, quod Anglice est "Empire State" seu Latine "Civitas Imperialis." Plus quam quadraginta annos, a confectione anno 1931 ad aedificationem septentrionalis Sedis Mundi Mercatus turris anno 1972, id fuit altissimum mundi aedificium. Post impetum diei 11 Septembris 2001, qui Sedem Mundi Mercatus delevit, Aedificium Civitatis Imperialis iterum est altissimum Urbis Novi Eboraci aedificium.