Sancta vel potius Hagia Sophia (i.e. sancta sapientia) ecclesia in Constantinopoli est dedicata a Constantino primo eius nominis imperatore. Igne autem et terrae motu debilitata Hagia Sophia a Iustiniano primo refecta est.
Sedes erat patriarchae Constantinopolitani Ecclesiae Orthodoxae capitis. Ante aram huius templi multi imperatores Imperii Byzantini diademate coronati sunt. Anno 1453 Constantinopoli ab Ottomanis expugnata Hagia Sophia in mescitam et post Bellum Primum Mundiale a Kemal Ataturk praeside Turciae in museum conversa est.